HISTORIA LIBRI JUDICUM

CAPUT II: Quomodo Judas pugnavit contra Chananaeum

#Jud. I.#Gen. XLIX#Jud. II#Jos. XV.

Et factum est post mortem Josue consulit populus Dominum per Phinees: Quis ascendet ante nos contra Chananaeum, et erit dux belli. Et dixit Dominus: JudasNon personam, sed tribum designans. Creditur tamen Caleb praefuisse populo, sed pro modicitate temporis, nec rectoribus, nec judicibus annumeratus est. Et ait Judas Simeoni: Ascende mecum in sortem meam, et pugna contra Chananaeum, et ego pergam tecum in sortem suam. Non tamen legitur Simeon propriam postea habuisse sortem, sed adhaesit Judae, ut impleretur quod praedixerat Jacob de Simeon et Levi. Dividam eos in Jacob, et dispergam in Israel. Ascenderuntque Judas et Simeon in Besec, et percusserunt in eo decem millia virorum. Comprehendentesque Adonibesec, id est dominum Besec, adonai enim dominum sonat, inciderunt summitates manuum et pedum ejus. Hebraeus tamen sermo videtur sonare pollices. Quibus caesis non est idoneus homo ad arma ferenda. Et ait Adonibesec: Merito patior hoc, id ipsum enim feceram septuaginta regibus, qui colligebant sub mensa mea ciborum reliquias. Et ascendentes in Jerusalem percusserunt eam, tradentes incendio, et reliquerunt ibi Adonibesec, et mortuus est. Nec intelligendum est, quod filii Israel tunc habuerunt Jerusalem in ditione sua, expulso Jebusaeo. Hoc enim factum non est usque ad tempora David, qui expulsis Jebusaeis sedit in ea, et transtulit eam de Benjamin in sortem regum. Hoc videtur quibusdam recapitulando dictum, et factum esse vivente Josue ante distributionem sortium, quando concessa sibi Judas habebat Jerusalem, et totum recapitulando dictum, usque ibi: Et surrexerunt alii, qui non noverant Dominum. Alii tradunt eo ordine dictum esse quo factum, et ibi demum inchoant recapitulationem, dimisit ergo populum, etc.Ascendit et Caleb in Hebron terram, scilicet gigantum, et percussis hostibus, plenius possedit eam. Et recapitulat hic historiam, quod supra diximus factum in Ariathsepher. Cepitque Judas Gazam, et Ascalon, et Accaron cum finibus suis. Nec potuit delere habitatores valiis, quia falcatis curribus abundabant.